

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 9: Versus 45
At illi ignorabant.Haec ignorantia non tam de tarditate, quam de amore nascitur, quia adhuc carnales, et mysterii crucis ignari, quem Deum cognoverunt, moriturum credere nequeunt, sed sicut per figuras loquentem audire solebant, sic etiam quod de sua traditione loquebatur, figuraliter aliud significare putabant.